

Liber Genesis*
Caput 19: Versus 25
Universos habitatores.[ALC.]Infantes cum parentibus in Sodomis cremati sunt, ne posset adverti impiissimum facinus Sodomitarum, si de origine eorum aliquod remaneret vestigium. Et provisum est illis, ne diu viventes sequerentur exempla patrum et gravius punirentur. Parentes quoque tam pro se quam pro eis rei sunt. Mors enim filiorum crimen est parentum. Ideo futuri sunt accusatores eorum. Est etiam qualecunque beneficium, non reum esse, qui gloriosus non est; prodest enim pauperem non esse, qui rex esse non potest.